erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi
sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret
populi
et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et
recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi
spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et
dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis
denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum
opus operata est in me
semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis
potestis illis benefacere me autem non semper habetis
quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in
sepulturam
amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium
istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in
memoriam eius
et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos
sacerdotes ut proderet eum illis
qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se
daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei
discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in
civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans
sequimini eum
et quocumque introierit dicite domino domus quia magister
dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis
manducem
et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et
illic parate nobis
et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et
invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
vespere autem facto venit cum duodecim
et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico
vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim
numquid ego
qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in
catino
et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo
vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei
si non esset natus homo ille
et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens
fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex
illo omnes
et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro
multis effunditur
amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque
in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia
scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed
non ego
et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte
hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul
conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait
discipulis suis sedete hic donec orem
et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit
pavere et taedere
et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem
sustinete hic et vigilate
et cum processisset paululum procidit super terram et
orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer
calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon
dormis non potuisti una hora vigilare
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus
quidem promptus caro vero infirma
et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi
illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite
sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus
peccatorum
surgite eamus ecce qui me tradit prope est
et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim
et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus
et a scribis et a senioribus
dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque
osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et
osculatus est eum
at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
unus autem quidam de circumstantibus educens gladium
percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis
cum gladiis et lignis conprehendere me
cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis
sed ut adimpleantur scripturae
tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone
super nudo et tenuerunt eum
at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt
omnes sacerdotes et scribae et seniores
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium
summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad
ignem
summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant
adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec
inveniebant
multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et
convenientia testimonia non erant
et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus
eum dicentes
quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum
hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
et non erat conveniens testimonium illorum
et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum
dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus
sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius
Benedicti
Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis
a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid
adhuc desideramus testes
audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes
condemnaverunt eum esse reum mortis
et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et
colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis
eum caedebant
et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis
summi sacerdotis
et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum
ait et tu cum Iesu Nazareno eras
at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et
exiit foras ante atrium et gallus cantavit
rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere
circumstantibus quia hic ex illis est
at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui
adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio
hominem istum quem dicitis
et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus
verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me
negabis et coepit flere